[106] EPISTOLA VI.

Amplissimo Viro ac Reverendo

D. LEVINO TORRENTIO

Archidiacono Brabantiae & Canonico ad S. Lambertum Leodii,

SUFFRIDUS PETRUS U. I. L.

S. P.

Superioribus hisce diebus cum DN. M. HUGONEM BONTIUM officii gratia convenissem, Archidiacone dignissime, vidi translationem doctissimi cognati tui LIVINEI, qua cum ego supra modum delectarer, mox improvisum hoc gaudium meum inexspectata mors CAROLI LANGII relata mirifice discussit, non solum ob Reip. detrimentum, quam ille si vivere potuisset, magnopere juvare posset, sed etiam ob privatam quandam necessitudinem inter me & illum contractam. Cujus nomine tamen eo minus mihi dolendum esse intellexi, quod humanitas tua velit, prudentia possit, non mihi tantum, sed & quibus vis aliis subvenire in eo quod aequum sit. Ideoque ne tuas occupationes diu morer paucis expediam: quid hoc sit in quo tuum auxilium implorem. Anno superiori octavo die Iulii cum hic esset piae memoriae D. CAROLUS LANGHIUS a me utendum sumsit, pollicitus intra duos menses remissurum, manuscriptum codicem, membranis colligatis, in forma ut vocant quarta, in quo codice erant officia & paradoxa Ciceronis & Hyginus & ni fallor quaedam alia. Transmiserat autem hunc codicem ad me Colonia huc interposita fide sua Arnoldus Birckmannus, ea conditione, ut, cum ego eo usus essem, istuc remitterem, ut Bibliothecae restitui posset, unde sumptus est. Cupio igitur, dignissime Domine Archidiacone, ut Codex hic, qui Domino LANGIO usui amplius esse non potest ad me prima quaque occasione remittatur, ut ego, qui nondum eo ipse usus sum primum fructus speratos, ex eo percipiam & deinde meam atque Birckmanni fidem restituendo liberem. Deinde est hic apud me volumen unum CAROLI LANGII in quo sunt operum Ciceronis posteriores tomi duo excusi. Basileae apud Hervagium & ipsius LANGII manu castigati notis ad marginem adjectis ex collatione manu scriptorum Codicum. Promiserat autem & alterum volumen se missurum cum primum mihi eo opus foret, quod ego propter superioris anni motus Belgicos non petii. Nam cum uterque nostrum in Ciceronem laborasset, uterque etiam labori defungi cuperet, ego illi optionem detuli, ut aut mea ipse acciperet, aut mihi sua traderet, quae in hunc authorem collecta essent, ille liberari maluit, ut & literae ultro citroque scriptae & GUIL. CANTERUS & VICT. GISLINUS nonnullique alii eruditi testari possunt. Tui igitur nunc erit arbitrii, ut aut alterum volumen istud ad me transmittas, aut hoc recipias una cum laboribus meis; quos ego nec libenter nec gravatim impartiam, si quis est, quem tu huic operae deditum cognoveris, quoniam tamen LANGIO viventi operam meam pollicitus sim, praestabo etiam defuncto, si voles, nec detrectabo pro utroque volumine restituendo fidejussores dare, quos voles, ne quis te, non praestiti officii arguere queat; ideoque facias hac in re, quod optimum facto judicaveris. Denique pervenit ad manus meas ante aliquot hebdomadas autoris incerti MS. Chronicon Episcoporum Tongrensium, Trajectensium, & Leodiensium, quod ut hactenus in lucem nunquam editum puto; ita tamen ut edatur ob ingentem antiquitatis memoriam dignissimum esse judico. Sed cum ultra annum CHRISTI MCCCCII non pertendatur supplemento opus est, quod ego quidem libenter adjicerem, si auctorum subsidio fultus essem. Nam Placentius ille, quanquam centum & quatuor annos expleverit, non placet, qui plurium scriptorum epitomen congessit, nimis aridam & jejunam, tibi autem difficile non esse puto aliquid suppeditare, quo conatus nostri adjuventur. In his igitur quae dixi, Archidiacone Dignissime, ut votis meis pro tua humanitate benigne satisfacias etiam atque etiam rogo, nihil veritus ne beneficium conferas in me ingratum, cui nihil accidere jucundius potent, quam ut aliquo gratitudinis officio tibi penitus innotescere possim. Si quid igitur missurus es, id quaeso mittas vel ad Cognatum tuum, qui has transmisit vel ad DN. M. H. BONTIUM, & simul scribas quid me tibi vicissim praestare velis. DEUS OPT. MAX. amplitud. dignitatemque tuam semper in majus ac melius augere dignetur. Lovanii. Anno MDLXXI. XVII. Maji.